Kloesterbilder

  1. Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat.  
  2. Ubi non dicimus ut personarum – quod absit – acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 
  3. ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur,
  4. qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia;
  5. et ita omnia membra erunt in pace.
  6. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat;
  7. quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.