Kloesterbilder

  1. Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et contituantur decani,
  2. qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui.
  3. Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua,
  4. et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.
  5. Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 
  6. et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.
  7. Et de praeposito eadem constituimus.